Piêkno ³aciñskiej modlitwy

 

Aperi Domine

Aperi, Dómine, os meum

ad benedicéndum nomen sanctum tuum:

munda quoque cor meum ab ómnibus vanis,

pervérsis et aliénis cogitatiónibus;

intelléctum illúmina, afféctum inflámma,

ut digne, atténte ac devóte

hoc Offícium recitáre váleam,

et exaudíri mérear ante conspéctum

divínæ Majestátis tuæ.

Per Christum Dóminum nostrum.    Amen.

Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis,

qua ipse in terris laudes Deo persolvísti,

has tibi Horas persólvo.

 

 

Pater Noster

Pater noster, qui es in cælis,

sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum.

Fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. 

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos inducas in tentationem:

sed libera nos a malo.    Amen.

 

Ave Maria

Ave, Maria, gratia plena ;

Dominus tecum :

benedicta tu in mulieribus,

et benedictus fructus ventris tui Jesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

ora pro nobis peccatoribus,

nunc et in hora mortis nostræ.  Amen.

 

 

Credo in Deum

Credo in Deum, Patrem omnipotentem,

Creatorem cæli et terræ. 

Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum,

Dominum nostrum :

qui conceptus est de Spiritu Sancto,

natus ex Maria Virgine,

passus sub Pontio Pilato,

crucifixus, mortuus, et sepultus :

descendit ad inferos ;

tertia die resurrexit a mortuis ;

ascendit ad cælos ;

sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis :

inde venturus est judicare vivos et mortuos. 

Credo in Spiritum Sanctum,

sanctam Ecclesiam catholicam,

Sanctorum communionem,

remissionem peccatorum,

carnis resurrectionem,

vitam æternam.  Amen.

 

 

Confiteor

Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Joanni Baptistæ, * sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, * quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: (percute tibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. *  Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, * sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, * orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Misereatur nostri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam æternam.  Amen.

 

 

Alma Redemptoris Mater

Alma Redemptoris Mater, quæ pervia cæli
Porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat, populo : tu quæ genuisti,
Natura mirante, tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
Sumens illud Ave, peccatorum miserere.

V.  Angelus Domini nuntiavit Mariæ.
R.  Et concepit de Spiritu Sancto.

 

Oremus.

Gratiam tuam, quæsumus Domine, mentibus nostris infunde ; ut, qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus ; per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.   Amen.

 

 

Ave, Regina Cælorum

Ave, Regina cælorum,
Ave, Domina Angelorum :
Salve, radix, salve, porta,
Ex qua mundo lux est orta :

Gaude Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa,
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora.

V.  Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R.  Da mihi virtutem contra hostes tuos.

V.  My praise by thee accepted be, O hallowed Virgin.
R.  Obtain for me strength against thine enemies.

 

Oremus.

Concede, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium ; ut, qui sanctæ Dei Genitricis memoriam agimus ; intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.

R.  Amen.

V.  Divinum auxilium † maneat semper nobiscum.

 

Regina Cæli

Regina cæli, lætare, alleluja ;
Quia quem meruisti portare, alleluja,
Resurrexit, sicut dixit, alleluja :
Ora pro nobis Deum, alleluja.

V.  Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluja.
R.  Quia surrexit Dominus vere, alleluja.

 

Oremus.

Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, mundum lætificare dignatus es ; præsta, quæsumus ; ut, per ejus Genitricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.                    R.  Amen.

 

 

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericordiæ ; vita, dulcedo et spes nostra, salve.  Ad te clamamus exsules filii Hevæ.  Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle.  Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.  Et Jesum, benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exsilium ostende.  O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

V.  Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R.  Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis Matris Mariæ corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante præparasti : da, ut cujus commemoratione lætamur ; ejus pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.                    Amen.

 

 

Sacrosanctæ

Sacrosanctæ et individuæ Trinitati, crucifixi Domini nostri Jesu Christi humanitati, beatissimæ et gloriosissimæ semperque Virginis Mariæ fœcundæ integritati, et omnium Sanctorum universitati sit sempiterna laus, honor, virtus et gloria ab omni creatura, nobisque remissio omnium peccatorum, per inifinita sæcula sæculorum.    Amen.

V.  Beata viscera Mariæ Virginis, quæ portaverunt æterni Patris Filium.
R.  Et beata ubera, quæ lactaverunt Christum Dominum.